- PERJURIUM
- PERJURIUMquanto in horrore fuerit Atheniensibus, vel hinc videre est, quod, sicut virum bonum indigitare volentes, eum vocârunt ἔυορκον, i. e. iuratae fidei tenacem, Hesiod. in ἔργ. v. 188.Οὐδέ τις ἐυόρκου χάρις ἔςςεται οὔτε δικαίου.Et Aristophanes Pluio,——— Εἴ δ᾿ χαίρεις ἐυόρκου τρόπονIta contra, hominem sceleratum, ἐπίορκον i. e. periurum, appellarent. Unde idem Comicus in Nubibus, de fulmine Iovis loquens, quod malos potius, quam alios, ferire creditum, ait: Εἴπερ βάλλει τοὺς ἐπιόρκους, Si feriat periuros, quomodo ergo Cleonymus ac Theodorus tam feeliciter evadunt? Quare misera quercus toties eius ictum sentit, οὐ γὰρ διῦς ἐπιορκεῖ, Certe enim quercus non peierat. Eius exsecratio, omnibus Iuramentis, si non expresse, tacite tamen semper inesse existimata est. Unde Plutarchus Quaest. Rom. ubi de Flamine Diali, πᾶς ὅρκος ἐις κατάραν τελευτᾷ τῆς ἐπιορκίας, Iusiurandum omne intexecrationem Periurii terminatur: adeoque, praeter eius poenas forenses ac expiationes, vindictae caelestes peierantibus imminere credebantur, ut debitae, sive earum invocatio inter iurandum aliqua fuisset adiecta, sive non. Et quidem poenas Periurii quod attinet, etiam Deos per Stygem peierantes poenis subiecerunt Poetarum figmenta. Unde Hesiodo in Theogon. v. 792. dicitur fluvius ille,——— ——— μέγα πῆμα θεᾶσιν, magnum damnum Diss.Et Venus apud Appuleium Metam. l. 6. ad Piychen, Diis etiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias etc. Hinc iterum apud Hesiodum, ibid. v. 795. quisquis Deorum per Stygem periurus deprehenderetur,Κείται νήϋτμος τετελεσμένον ἐις ενιαυτὸνΟὐδὲ πότ᾿ ἀμβροσίης καὶ νέκταρος ἔρχεται ἄςςονΒρώσιος, ἀλλὰ τε κεῖται ἀνάπνευςτος καὶ ἄναυδος κλ.Iacet velut Spiritûs expers, per antrum integrum,Nec ambrosiae nec nectaris attingitCibum, sed iacet sine spiritu et mutus etc.lectis scil. in illam poenam, a Diis destinatis. Accedit ibidem etiam post annum illum Dei periuri, e veterno suo experrecti, exilium sive plane excommunicatio, v. 801.Ε᾿ννάετες δὲ Θεῶν ἀπομείρεται ἀιὲν ἐόντωνΟὐδὲ ποτ᾿ ἐις βουλὴν ἐπιμίσγεται οὐδ᾿ ἐπὶ δαῖταςΕ῎ννεα πάντ᾿ ἔτεα: δεκάτῳ δ᾿ ἐπιμίσγεται ἆυτιςΕἰρέας ἀθανάτων. ———— ———Per novennium tunc relegatur a Diis immortalibus,Nec interim consilio adhibetur aut epulis,Per totum illud novennium. Decimô autem admiscetur iterumCoetibus immortalium.ut nempe satis sic purgatus. Vide quoque Servium ad Aen. l. 6. Homines quod spectat, ut alias Veter. iurandi formulas omittam, in adiurationibus Discipulorum Vettii Valentis Astrologi Antholog. l. 4. MS. apud Seldenum haec clausula adicitur: Ε᾿πιορποῦσι δὲ τὰ εναντία, μήτε γῆ βατὴ, μήτε θάλαττα πλωτὴ, μήτε τέκνων σπορὰ: τυφλὸς δὲ νοῦς καὶ πεπαιδευμένος ὑπάρχων ἀχήμονα βίον καὶ ἀνεπίτευκτον ἀγαθῶν ἐπάγοι. Ε᾿ὰν δὲ τις καὶ μετα θάνατόν ἐςτι κακῶν τε καὶ καλῶν ἀμοιβὴ, κᾀκεῖ τῶ ὁμείων μεταλάβοιεν. Peierantibus vero contraria; nec gressus eorum terra patiatur, nec navigationem mare, prole careant. Caecus sit eis animus, et, etiamsi edocti fuerint, vitam sordidam et bonis indigentem degant. Ac, si est post mortem bonorum malorumque compensatio, etiam ibi similium participes fiant, etc. Poenae nempe caelitus periuris infligendae exspectabantur; quae non omnino (iuxta illud Ciceronis de LL. l. 2. Periurii poena divina exitium, humana dedecus) aut rarissime eô nomine, saeculis illis vetustioribus, ab hominibus leguntur irrogatae. Eumenides, Erinnyes, Furiae (sic in Theologia Graecanica creditum) quintâ die cuiuslibet mensis Lunaris, periuros, in poenam quaeritabant. Hesiodus, de Diebus infaustis, in Η῾μέρ. v. 800.Πέμπτας δ᾿ ἐξαλέαςθαι, ἐπεὶ χαλεπαί τε καὶ αἰναὶΕ᾿ν Πέμπτη γάρ φασιν Ἐριννύας ἀμφιπολεύεινΟ῎ρκον τιννυμένας, τὸν Ε῎ρις τέκε πῆμ᾿ ἐπιόρκοις.Quintas vero evitato (maxime in coniugiis) quia difficsles gravesque,In Quinta enim aiunt Erinnyas circumambulare,Ut Iuramentum (violatum) vindicent, quod Eris genuit exitium Periuris.Addit Ioh. Tzetzes, Hesiodum disciplinam illam e Melampode, Poeta vetustissimo, sumisse, qui etiam scripserit, periurii die Quintâ commissi poenam divinitus infligendam, fuisse intra quinque dies mortem, sed de die hac Quinta, infrâ suô locô. Quam ob causam Agamemnon, caste apud se habitam fuisse Briseida, iurans, cum Tellure ac Sole, Furias testes innocentiae vocat.——— Ε᾿ριννύες αἵθ᾿ ὑπὸ γαῖανΑ᾿νθρώπους τ.´ νυνται, ὅςτις ἐπίορκον ὀμόςςι.Quoque eo magis homines a crimine tam nefando absterrerentur, Iovis Ο῾ρκίου statuam omnium maxime terribilem fecêre, additis in basi versibus aliquot, quibus poenae in istiusmodi sceleratos exaggerarentur, vide Pausan. in Eliacis. Gravissimas vero utcumque poenas periuris debitas esse, et divinitus ab iis exigi solitas, receptissimum fuit. Unde evenit, ut Diagoras ille Atheos ideo primum Deos esse negaret, Α᾿δικηθεὶς ὑπὸ τινὸς ἐπιορκήσαντος, καὶ μηδὲν ἕνεκα τούτου παθόντος, Cum iniuriam accepisset a quodam peierante, quem tamen punitum non statim animadvertit. apud Romanos tamen olim saxô Tarpeiô deiciebantur; quod poenae genus postea tamen mutâsse, ostendit Cicero d. l. Postquam Censura esse desiit, extra ordinem vindicari coeptum, docet Anton. Thysius in A. Gellium l. 7. c. 18. Atque ita, quoties per Deos iuratum esset. Si vero per Principem eiusque Geniums, Venerationem, Salutem, Caput, quis peierâslet, periculum corperis aut Maiestatis crimen inferri placuit. Sic Alexander Seu. idque ex Decessorum constitutionibus, vide L. 2. Cod. tit. de reb. cred. et Iureiur. ac Cuiacium Observat. l. 2. c. 19. Unde etiam non modo in Codicem Iustinianaeum, adeoque in Christianismum, sed et in Basilica sumptum est, lib. 60. tit. 36. et in IC. recentiores etiam Orientis. Poena vero spontanei, neque ex calore, per Principis salutem etc. iuramenti, erat fustigatio, quod periculum corporis dicebatur. Ulpianus l. 22. ad Edit. si quis iuraverit in re pecuniaria per Genium Principis, dare se non oportere, et peieraverit: vel dari sibi oportere: vel intra certum tempus iuraverit se soluturum, nec solvit: Imperator noster cum Patre rescripsit, fustibus eum castigandum dimittere: et ita ei superdici, προπετῶς μὴ ὄμνυε. Intelligit autem Antoninum Caracallam cum Severo Patre. Verum horum rescriptum noluit obtinere Alexander Imp. Mammaeae filius, qui sic constituit, l. 2. C. de rebus creditis: Iurisiurandi contempta religio satis Deum ultorem habet. Periculum autem corporis vel Maiestatis crimen secundum constituta Divorum Parentum meorum, etsi, per Principis venerationem, quôdam calore fuerit peieratum, inferri non placet etc. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 4. tit. 6. Sed et inolevit tandem, ut hisce adiectum, Periuriis aliquot forensibus infamiam irrogari, l. 41. Cod. tit. de Transact. uti et in Iure Orientis Caesareo, Lex illa Eclog. Leonis et Constantini tit. 28. §. 2. et Harmenopul. Prochir. l. 1. tit. 7. de teste seu litigatore, qui in foro ἑφαπτόμενος τῶ ἁγίων Θεοῦ Εὐαγγελίων καὶ ὀμνύμενος, ἐπίορκος δε μετα ταῦτα ἀποδεικνύμενος, γλωςςοκοπείςθῳ, tactis SS. Dei Euangeliis iuraverit, et dein periurus esse probatus fuerit, lingua praeciditor, habet. Apud Athenienses Deo similiter puniendi relinquebatur Periuri. Apud Mahummedanos, peierantes legibus forensibus, ex Lege Mahumedica, non occurrunt obnoxii. At vero praescribitur in Alcorano Periurii poena, quoad Deum, expiatoria singularis, ut scil. periurus aut decem pauperes Musulmannos bene pascat, aut vestiat eos, aut Musulmannum captivum redimat, aut, si haec praestando non sit, per triduum ieiunet; quam, ut expiationem leviculam et ridiculam Mahumedanis exprobrat Cantacuzenus Orat. 2. κατὰ τοῦ Μωαμέθ, §. 7. Sed alibi in Alcorano, Azaor. 58. Arab. 68. Latin. multô gravior eiusdem quoad Deum poena habetur.Apud Hebraeos, si, qui iuraverat per Deum vivum Hebr. Chi alla (unde Anchiali nomen corruptum vult apud Martialem l. 11. Epigr. 95. v. ult. Scaliger) periurus esset deprehensus, eô nomine apud suos puniebatur: non item, si per Templum, Caput, Colelum etc. peierâsset, licet etiam in hisce iuramentis violatis poenae caelitus infligendae exspectarentur. Forensis autem eorum iurandi formula a Mose Maimonide sic describitur: Qui iurat, librum Legis prehendit brachiô suô, et stansiurat, per nomen Sanctissimum, aut Cognomen aut Iuramentum aut Exsecrationem, ex ipsius ore aut ex Iudicum seu Synedrorum. Sed et addiderunt quandoque feretrum, culleum seu utrem inflatum et candelas, quae spiritu cullei emissô exstinguerentur, non sine exsecrationibus in peierantem horrendis, sive a Synedris sive a Synedrii ministris proferendis, ut terrore sic, si fieri posset, periurium praeveniretur. Unde et, ad infamiae timorem augendum, adhibiti saepius, ut in excommunicatione gravissima ac sollenniori, buccinarum clangores: Inter Iudicum item monita, a circumstantibus clamari solitum est illud Mosis ad populum de coetu Corah, Dathan et Abiram, Recedite, quaeso, a tabernaculis istorum virorum impiorum et nolite tangere quidquam quod eorum est etc. Numer. c. 16. v. 26. De Iuramento ipso, supra dictum. Cum autem hoc quadruplex esset apud ipsos, Futile seu Temerarium, Vanum, Depositi et Testimomi: Iuramentum futile ove femella aut turturibus, aut columbis, aut similâ, aut caprâ, expiandum erat; idem falsum dicebatur, si pronuntiatum esset in eo aliquid, quod ita se non haberet. Vani poena verbera erant. Qui porro in Iuramento depositi peierâsset, is ex sententia Forensi, praeter rem ipsam, quintam eius insuper partem, restituebat, ex Levit. c. 6. v. 5. et sacrificiô commissum expiabat. In Iuramento Testimonii violato, sacrificium itidem expiatorium adhibebatur. Neque hoc solum, sed Iuramenti seu falsi seu futilis peccatum adeo grave aestimârunt, ut praeter poenas memoratas, a Lege praescriptas, excommunicari protinus voluerint, et iurantem, et si, qui id audierat, officio suo defuisset, etiam illum Maimonides tract. Schebnoth c. 12. §. 9. etc. Sed nec ad iuramentum oum, qui suspectus erat, seu de quo merito suspicio orta esset, eum peieraturum, admiserunt; nec quidem, etiamsi efflagitaret Actor: Connumerabatur autem suspectis, qui ante falso iurasset aliquod ex iuramentis praedictis, neque talis prius suspecti exuebat nomen, quam ex sententia forensi vapulâsset et dein publice paenitentiam egisset. Quae paenitentia hoc modo se habebat. Adeundus peieranti erat aut Sapiens, seu Presbyter; aut, ubi is deerat, tres aliquot ex vulgo, quorum, velut in Iurisdictionis voluntariae actu, munus habebatur legitimum, eum paenitentem et absolutionem petentem absolvendi. Tum adstanti, qui absolvi petebat, dicendum erat, Iuravi et me paenitet; et conscius sum me hucusque doluisse ob hanc rem, nec me voluisse iurare, si rem satis intellexissem. Quibus dictis absolvebatur etc. Vide fuse de his disserentem Ioh. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum Part. 2. c. 11. Sed nec defuêre media, quibus vel praecaveretur Periurium, nefieret: vel deprehenderetur, si forte quis peierâsset. Quo in negotio celebris inprimis Palicorum fons fuit, a quo, qui fideliter iurâsset, abiisse illaesum: qui falsâ iurâsset conscientiâ, mox vitam amisisse, narrat Macrob. Saturnal. l. 5. c. 19. Paulo aliter Aristoteles de admir. audit. et Stephanus in Ethnicis quorum uterque ait, Iuramentum solitum fuisse inscribi tabellae: quae si innatâsset, creditum, vere iurâsse; falso autem, si mergeretur, ac propterea hominem combustum. Diod. vero Siculus contentus est dicere, Peierantes repente solitos fuisse a Deo puniri, ac nonnullos templô exiisse oculis captos: Aliis aliter hac de re sentientibus. Quae de supplicio inconstantia facit, ut existimet Vossius, eos, qui Palicorum fano (antiquitate et veneratione celebri) praeessent, ad terrorem mentibus incutiendum humanis, superstitiosâ Siculos opinione implevisse, quasi ea esset aquae divinitas, ut coargueret Periuros: Interim hoc boni consequutos esse, ut, qui criminis eius sibi essent conscii, iurare apud Menaida (ita enim et hîc fons, qui alias quoque Palicenus fons, Crateres aut Stagna Palicorum dicebatur, eratque in Sicilia iuxta Leontinos ac Menas et Palicam civitatem) formidarent: quod etiam ex Vibio Sequestro cognoscere est. Et fortasse iustum interdum Numen, quod fidem conservari vultin Gentibus, nec eas prorsus destituit, per Angelorum ministerium, aliorum quidem testabatur innocentiam; de aliis autem qui furti crimen (nam id inprimis ibi arguebatur, testante Fanniô.Quod sanant aegros, pandunt damnantque nefandôPeriuros furtô, quos tactô flumine caecant)falsis accumularent iuramentis, poenas in omnium sumebat conspectu. Vide Gerh. I. Vossium de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 71. et et plura hanc in rem supra, in voce Iurandi ritus, nec non aliquid, ubi de Manus abscissione, it. voc Sistrum. His tamen omnibus insuper habitis, apud Lacones, lycurgi licet legibus imbutos et a virtute alias laudatissimos, non eam fuisse Iuramenti religionem, ut peierare magnum crederent crimen, mirum omnino: Si verum est, quod de illis Poeta ait,Οἷσιν οὔτε βωμοὶ, οὔτε πίςτις οὐθ᾿ ὅρκος.Quod confirmat dictum Lysandri, incliti ex hac gente Ducis: Ε᾿ξαπατᾷν χρῆναι παῖδας μὲν ἀςτραγάλοις, πολεμίους δε ὅρκοις, Pueros quidem astragalis, iuramentô autem hostes decipiendos esse. Nec omittendum, Feriuros Athenis Α᾿ρδηττοὺς vocatos esse, a loco Α᾿ρδηττὸς, in quo pro more Iuramenta concipiebantur. Hesych. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.